ATRAMENTUM

ATRAMENTUM
ATRAMENTUM
Graece Μέλαν, excrementô suô sepia praestat; idem loligo, in metu de se nigtum eftundens sucum, German. proin dintensisch dicta. Nam licet Romani et Graeci, ex fornacium balinearumque fuligine Atramentum facerent, Plin. l. 35. c. 6. et Dioscor. l. 5. c. ult. Afri tamen ex excremento sive nigro et
glutinoso humore in vesica sepiae latente atramentum scriptorium conficiebant: uti vetus annotavit Interpres, ad illud Persii Sat. 3. v. 10.
Inque manus chartae, nodosaque venit arundo,
Tum querimur, crassus calamo quod pendeat humor,
Nigra quod infusd vanescat saepia lympha etc.
Vide Vosl. de Idolol. l. 4. c. 49. Sed Atramentô quidem libri seribebantur, tituli vero et capita librorum rubri erant coloris, quam ad rem minii usus: Hinc veter. Glossae; Rubrica, διὰ μίλτου ἐπιγραφὴ. Idem in Legum titulis fiebat, Pers. Sat. 5. v. 90. Et Leo Imperat. l. 6. de divis. rescr. vetat, sacra Rescripta aliô colore, quam purpurea inscriptione lustrari. Quem Graecorum Imperatorum morem etiam confirmare est ex Annalibus Constantini Manassis: et Brissonius l. de verborum signif. quô locô agit de Encausto sacro, quod ex muricis seu conchylii colore erat, refert ex Epitome Chron. Werveronis Monach. Leodiensis, Palaeologum Imperatorem Ecclesiae Romanae oboedientiam spopondisse syngraphâ, cui conchylii sanguine subscripserit. Vide infra, ubi de Encansto. Sic itaque in seriptione duo hi obtinuêre colores, ater et ruber, interim non semper liquorem, ad utrumque, adhibebant; Sed instrumentô etiam utebantur, quod calami et liquoris vicem praestabat. Sicrubricâ, sic plumbô hodieque scribimus: maxime vero celebrata, creta et carbo, ut vulgatissima. De carbone Plautus Mercat. Aet. 2. sc. 3. v. 74.
Impleantur meae fores elogiorum carbonibus.
De utroque Persius Sat. 5. v. 107.
Quaeque sequenda forent, et quae vitanda vicissim,
Illa prius cretâ, mox haec carbone notâsti.
Apud Sinas, gentem ingeniosissimam, in Hoicheu Sinicum fit Atramentum praeftantissimum, quod non uti nobis, liquidum fit, sed in massulas oblongas parallelogramicas coactum, easque solidas, veluti rubrica est, pulchris florum, animalium larvarumque formis insignitum, literis etiam ornatum, quibus in Atramenti laudem carmina quaedam explicant, et Artificis nomen iuscribunt. Est enim eius conficiendi in illa gente studiorum amante Ars liberalis, uti et reliquae omnes, quae ad studia pertinent. Utuntur vero Atramentô hôc eôdem fere modô, quô nostri Prctores coloribus; ferunt enim in lapide laevigato, aquâque diluunt et penicillô intinctô characteres suos depingunt potius, quam scribunt, magis scite ac concinne, quam si calamô scriberent: cuiusmodi penicilli optime fiunt, in urbe Hucheu, Adam. Preyelius Sin. et Europ. c. 43. Eôdem cotis instar ad acuendos cultros Sinenses uti, docet Georg de Sepibus d. l. Et haec de Atramento, quod librarium Vitruvius l. 7. c. 10. scriptorium, Corn. Celsus vocat l. 6. c. 4. Vide quoque Dioscoridem l. 5. c. ult. Plin. l. 35. c. 6. Isidorum l. 9. c. 17. ac Vossium de Arte Gramm. l. 1. c. 39. ut et infra, ubi de Scribendi ratione; de Atramento sine chalcantho confecto, cuius apud Hebraeos, in iudicio mulieris suspectae olim usus fuit, voce Zelotypia; de impressorio, quod Typographis in usu, in voce Typographia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Atramentum — or atrament, generally means a very black, usually liquid, substance. For example, an octopus may emit a puff of atrament.In one modern meaning of the word, atramentum is deep black coloring substance manufactured by a reaction of an iron salt… …   Wikipedia

  • Atramentum — (lat.), 1) jede schwarze Farbe od. Schwärze, namentlich Tinte; daher Atramentös, tintig, tintenartig; 2) eine der 4 Farben, deren sich die ältesten Maler bedienten, schwarz od. dunkelblau; daher A. indicum, schwarze Tusche; 3) im Mittelalter der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Atramentum — (lat.), schwarze Farbe, Tinte, in der alchimistischen Sprache oft soviel wie Stein der Weisen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Atramentum — Atramentum, schwarze Farbe, welche die Alten benutzten, zumeist aus Kohle, auch aus harzigen Materien, besonders Kienholz und Pech angefertigt …   Lexikon der gesamten Technik

  • atramentum — Ink, for writing …   Ballentine's law dictionary

  • АТРАМЕНТУМ —    • Atramentum,        1. черная краска у живописцев;        2. чернила, изготавливавшиеся из сажи и резины. Plin. 35, 6, 25. Писали, кажется, также сепией (Pers. 3, 12 сл.), а заглавия книг суриком. Ov. trist, 1, 1, 7. В Помпеях нашли… …   Реальный словарь классических древностей

  • atramentaire — ● atramentaire adjectif (latin atramentum, encre) Se disait d une expertise faite pour s assurer que toutes les parties d un acte juridique avaient été écrites avec la même encre et à la même époque. ⇒ATRAMENTAIRE, adj. Qui rappelle l encre.… …   Encyclopédie Universelle

  • SEPIA — I. SEPIA mons Arcadiae, apud Tricrena. II. SEPIA piscis, utilis piscationi est, ut et Polypus, teste Aristotele Histor. Animal. l. 4. c. 8 eorum enim odore pisces allecti facilius capiuntur, Voss. de Idolol. l. 4. c. 46. Eadem excrementô suô,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • encre — Encre, f. penac. Est une espece de liqueur noire composée de gales, couperose, gomme et autre mixtion, dont on se sert pour escrire, Atramentum Librarium. vitru. lib. 7. cap. 10. aut scriptorium. On en fait aussi d autres compositions et couleurs …   Thresor de la langue françoyse

  • Ink — An ink is a liquid containing various pigments and/or dyes used for coloring a surface to produce an image, text, or design. Ink is used for drawing and/or writing with a pen, brush or quill. Thicker inks, in paste form, are used extensively in… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”